Psalmus 98. 98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui - TopicsExpress



          

Psalmus 98. 98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra. 98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos. 98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis iudícium díligit. 98:4 Tu parásti directiónes: * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. 98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum eius: * quóniam sanctum est. 98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius: 98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos. 98:8 Custodiébant testimónia eius, * et præcéptum quod dedit illis. 98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum. 98:10 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto eius: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster. V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Posted on: Fri, 12 Jul 2013 14:29:40 +0000

Recently Viewed Topics




© 2015