LUCA 12 54 Dicebat autem et ad turbas: “ Cum videritis nubem - TopicsExpress



          

LUCA 12 54 Dicebat autem et ad turbas: “ Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: “Nimbus venit”, et ita fit; 55 et cum austrum flantem, dicitis: “Aestus erit”, et fit. 56 Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare? 57 Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est? 58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59 Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas ”. 13 1 Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2 Et respondens dixit illis: “ Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? 3 Non, dico vobis, sed, nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. 4 Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? 5 Non, dico vobis, sed, si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ”.
Posted on: Fri, 25 Oct 2013 07:49:11 +0000

Trending Topics



Recently Viewed Topics




© 2015