Veni, creator Spiritus mentes tuorum visita, imple superna - TopicsExpress



          

Veni, creator Spiritus mentes tuorum visita, imple superna gratia, quae tu creasti pectora. Qui diceris Paraclitus, altissimi donum Dei, fons vivus, ignis, caritas et spiritalis unctio. Tu septiformis munere, digitus paternae dexterae tu rite promissum Patris sermone ditans guttura. Accende lumen sensibus, infunde amorem cordibus, infirma nostri corporis, virtute firmans perpeti. Hostem repellas longius pacemque dones protinus; ductore sic te praevio vitemus omne noxium. Per te sciamus da Patrem noscamus atque Filium, te utriusque Spiritum credamus omni tempore. Deo Patri sit gloria, et Filio qui a mortuis Surrexit, ac Paraclito, in saeculorum saecula. Amen. V. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur: R. Et renovabis faciem terrae. Deus qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum. Amen.
Posted on: Tue, 30 Jul 2013 20:36:36 +0000

Trending Topics



height:30px;">
Apalachicola Riverkeeper, Dan Tonsmeire, is standing up to a coal

Recently Viewed Topics




© 2015