Apocalypsis 3 14 Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe : Hæc dicit - TopicsExpress



          

Apocalypsis 3 14 Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe : Hæc dicit : Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei. 15 Scio opera tua : quia neque frigidus es, neque calidus : utinam frigidus esses, aut calidus : 16 sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo : 17 quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. 18 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas. 19 Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age. 20 Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. 21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. 22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Posted on: Sat, 31 Aug 2013 17:36:37 +0000

Trending Topics



Recently Viewed Topics




© 2015