Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, visibilium omnium et - TopicsExpress



          

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, visibilium omnium et invisibilium Conditorem.Et in unum Dominum nostrum Iesum Christum, Filium Dei Unigénitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula. Deum ex Deo, Lumen ex Lumine. Deum verum ex Deo vero, natum non factum, Omousion Patri, hoc est, eiusdem cum Patre substantiæ, Per quem omnia facta sunt, quæ in cælo, et quæ in terra.Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de cælis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.Passus sub Pontio Pilato, sepultus, tertia die resurrexit, ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis.Et in Spiritum Sanctum, Dominum vivificatorem, et ex Patre et Filio procedentem. Cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum. Qui locutus est per prophetas.Et unam, sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum. Expectamus resurrectionem mortuorum et vitam venturi sæculi. Amen.
Posted on: Fri, 25 Oct 2013 03:10:43 +0000

Trending Topics



Recently Viewed Topics




© 2015