Psalmus 62 . 62:1 Deus, Deus meus, * ad te de luce vígilo. 62:2 - TopicsExpress



          

Psalmus 62 . 62:1 Deus, Deus meus, * ad te de luce vígilo. 62:2 Sitívit in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea. 62:3 In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: * sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam. 62:4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te. 62:5 Sic benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas. 62:6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum. 62:7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te: * quia fuísti adiútor meus. 62:8 Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, adhæsit ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua. 62:9 Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, introíbunt in inferióra terræ: * tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt. 62:10 Rex vero lætábitur in Deo, laudabúntur omnes qui iurant in eo: * quia obstrúctum est os loquéntium iníqua. Glória
Posted on: Wed, 03 Jul 2013 15:36:10 +0000

Trending Topics



Recently Viewed Topics




© 2015