Te Deum 1. Te Deum laudámus; te Dóminum confitémur. 2. Te - TopicsExpress



          

Te Deum 1. Te Deum laudámus; te Dóminum confitémur. 2. Te ætérnum Patrem omnis terra venerátur. 3. Tibi omnes ángeli; tibi cœli et univérsæ Potestátes; 4. Tibi Chérubim et Séraphim incessábili voce proclámant; 5. Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. 6. Pleni sunt cæli et terra maiestátis gloriæ tuæ. 7. Te gloriósus Apostolórum chorus, 8. Te prophetárum laudábilis númerus, 9. Te mártyrum candidátus laudat exércitus. 10. Te per orbem terrárum sancta confitétur Ecclésia, 11. Patrem imménsæ maiestátis; 12. Venerándum tuum verum et únicum Fílium; 13. Sanctum quoque Paráclitum Spíritum. 14. Tu Rex glóriæ, Christe. 15. Tu Patris sempitérnus es Fílius. 16. Tu ad liberándum susceptúrus hóminem, non horruísti Vírginis úterum. 17. Tu, devícto mortis acúleo, aperuísti credéntibus regna cælorum. 18. Tu ad déxteram Dei sedes, in glória Patris. 19. Iudex credéris esse ventúrus. 20. Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni; quos pretióso sánguine redemísti. 21. Æterna fac cum sanctis tuis in glória numerári. 22. Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuæ. 23. Et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum. 24. Per síngulos dies benedícimus te. 25. Et laudámus nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi. 26. Dignáre, Dómine, die isto sine peccáto nos custodíre. 27. Miserére nostri, Dómine, miserére nostri. 28. Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te. 29. In te, Dómine, sperávi; non confúndar in ætérnum. V. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. R. Et laudábilis, et gloriósus, in sæcula. V. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. R. Laudémus et superexaltémus eum in sæcula. V. Benedictus es, Dómine, in firmaménto cæli. R. Et laudábilis, et gloriósus, in sæcula. V. Bénedic, ánima mea, Dómino. R. Et noli oblivísci omnes retributiónes eius. V. Dómine, exáudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te véniat. Sacerdos addunt: V. Dóminus vobiscum. R. Et cum spíritu tuo. Orémus. Deus, cuius misericórdiæ non est númerus, et bonitátis infinítus est thesáurus: piíssimæ maiestáti tuæ pro collátis donis grátias ágimus, tuam semper cleméntiam exorántes; ut, qui peténtibus postuláta concédis, eósdem non déserens, ad præmia futúra dispónas. Deus, qui corda fidelium Sancti Spíritus illustratióne docuísti. Da nobis in eódem Spíritu recta sápere, et de eius semper consolatióne gaudére. Deus, qui néminem in te sperántem nímium afflígi permíttis, sed pium précibus præstas audítum: pro postulatiónibus nostris votísque suscéptis grátias ágimus, te piíssime deprecántes, ut a cunctis semper muniámur advérsis. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
Posted on: Sat, 24 Aug 2013 21:01:57 +0000

Trending Topics



Recently Viewed Topics




© 2015